- GUZARATA vulgo GUZARATE
- GUZARATA, vulgo GUZARATEregnum Asiae, in India intra Gangem. Alias Reges habuit proprios, nunc autem subest imperio magni Mogolis. Dicitur etiam persaepe regnum Cambaiae a Cambaia urbe ipsius primaria; estque inter sinum Indi fluv. ad Bor. et regnum Decani ad Austr. versus oram Oceani Indici. Eius urbes praecipuae sunt Cambaia, Surrata, Amedebatum, Dium, et Damanum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.